BASILISCUS

BASILISCUS
I.
BASILISCUS
Graece Βασιλίσκος Latine Regulus, Chaldaeis hurman, Hebraeis tsepha, vel tsiphoni, Proverb. c. 23. v. 32. et Elaiae c. 11. v. 8. ab ipso horrendo sono, sibiloque, quô reliqua animalia vel fugat vel interficit, serpentis genus est nocentissimi, cui unam spitham am longitudinis Arabes tribuunt. Qui bus consona tradit Nicauder Theriac. v. 398.
Εανθοὺς, ἐπὶ τρία δῶρα φέρων μῆκός τε καὶ ἰθύν.
Flavus est, adtres palmos habens longitudinem et impetum:
minores nempe, palmos, qui maiorem unum faciunt, i. e. ςπιθαμην´; sunt enim 4. digitorum singuli, etc. Sibilô idem fugare solum, ibid. ut et Plin. l. 8. c. 21. ac Solin. c. 30. sed qui sequ untur etiam necare tradunt, Galenus c. 8. ad Pison. Aetius, Damit, Avicenna, Isidorus. Flatu adurere ei proprium tribuit Horus, Hieroglyph. l. 1. c. 1. et l. 2. c. 57. praeter Aelian. aliosque. In Aegypto, vicinisque Libya et Cyrenaica frequens, teste Ammianô l. 22. Pliniô l. 8. c. 21. Solinô, loc. cit. Aelianô l. 3. c. 21. Aegyptiis Οὐβαῖος dictus est (ut hodieque ὀβιὸν serpentem quemvis vocant) qui Deorum capitibus imaginem eius ex auro circumponebant, utpote regium nomen habentis et diademate insignis. Iidem in Symbolis sycophantam per eum disignabant, utpote afflatu perimentem folô; et aevum, eiusdem serpentis imagine, caudam sub reliquo corpore abscondentis, vide Horum ubi supra et l. 2. c. 57. etc. Cum Basilisco Ezechiam Regem conferri legas Esaiae, c. 14. v. 29. quam in rem apud Ecclesiasticos Scriptores multa. Sed nil novi Regem potentem per serpentem adumbrari, vide Aelian. Hist. l. 6. c. 38. et Horum l. 1. c. 56. Et in omni ser pentum genere, Basiliscus, maxime Regis figurâ est. Id enim arabicô Melecha, Graecô Βασιλίσκου et Latinô Reguli nomine significatur. Nempe illum έρπυςτῶν βασιλῆα, reptilium Regem, vocat Nicander, Theriacῶn v. 397. Auctoresque varii ipsum mitratum, cristatum vel diadematum esse scribunt. Adde, quod celsus et erectus in medio incedat, Plin. quasi hoc sit insigne Regni, ut Persarum Regibus την` τιάραν ὀρην` ἔχειν. Sed et eidem, quamliber parvo, cedit omne reptilium genus, ranquam pro Rege eum agnoscens: illa enim sibila fugat, ut diximus, et, iuxta Lucan. l. 9. v. 726.
---- ---- Kate sibi submo vet omne
Vulgus, ac in vacua regnat Basiliscus arena.
Quin ommum sni generis vivacissimum animal est, et quia
quodvis aliud solô perimit flatu, videtur ζωῆς καὶ θανάτου κυρι εύειν, habete ius vitae et necis, Deorum proin apud Aegyptios capitibus insertum, uti vidimus, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 9. et 10. Ad fugandas aves araneasque Veteres usos esse, docet Solin. c. 27. Basilisci reliquias amplô Pergameni comparaverunt. Ut aedem Apellis manu insignem, nec ar aneae intexerent, nec alites involarent, cadaver eius, reticulu aureô suspensum, ibidem locârum. Ubi manum Apellus, pro pictura Apellis, magnô impendiô Pergamenis emptâ, positum esse, notar Salmas. Excrcitat. Puman. ad cum. p. 372. lterum inter Insignia Familiarum illustrium Basiliscus quoque. Et quidem monti viridi insistens, in argento scuti hodierni Episcop. Argentinensis, Abbatiae Malmundaviensis nota est, vulgo Malmedyr, quae in dioecesi Leodensi, in ditione Lucenburgia, a Sigeberto Rege fundata est, A. C. 657. Aureus verp monti tricolli insistens, in nigro scuti Bar. Neidecciorum, in Austria, familiam de Reina exstinctam, cuius illi heredes, designat. Niger autem aureis pedibus et expansis alis, cum pennis prasinis apex est Wurinbergieus in clypeo Baronum Stubenbergiorum in Stiria, quem Caspar assurppsit, cum cius loco Wurmbergiam cassidem pater Ioannes aliter ornaret etc. Vide Cl. Spenerum Artis Herald. Parte 2. passim.
II.
BASILISCUS
fil. Armati, vel Harmati, de quo supra, a Zenone in societatem Imperii ascitus, sed mox patre, iussu Im peratoris occisô, in Lectorum Ecclesiae D. mariae in Blachernis, numerum redactus: Dein vero Archiepiscopus Cyzicenus factus est. Iidem.
III.
BASILISCUS
frater Augustae Verinae, quae uxor erat Leonis senioris, contra Vandalos Dux, a Genserico pecuniâ corruprus, classem, cui praeerat, exuri passus est. Dein Zenonem, in Isauriam, se recipere coegit, thronô occupatô: Eutychianorum fautor, haereticos Episcopos revocavit, contra Concilii Chalcedonensis decisionem; M. Filium Caesarem fecit. Sed rediens e Syria Zeno, iusque suum repetens, cum valido exercitu, Armato, qui Dux erat copiarum Basilisci, in suas partes pertractô, Verinae socrui reconciliatus est, in cuius gratiam Basilisco, qui in summum remplurn cum Zenonide uxore liberisque confugerat, pepercit; nihilominus eô una cum filio relegatô, qui Lemni, alii, in Cappadocia, fame consumpti sunr. A. C. 477. Procop. Vandal. l. 1. c. 5. Evagr. l. 3. c. 4. Niceph. l. 15. c. 27.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Basiliscus — Saltar a navegación, búsqueda ? Basiliscus Basilisco verde Clasificación c …   Wikipedia Español

  • Basiliscus — Basiliscus galeritus Basiliscus plumifrons Basiliscus vittatus Basiliscus es un género de lagartos que incluye a los basiliscos …   Enciclopedia Universal

  • Basiliscus — Basiliscus, Bruder Verinas, der Gemahlin des oström. Kaisers Leo I., Befehlshaber einer 468 gegen den Vandalenkönig Geiserich nach Afrika vergeblich unternommenen Expedition, wurde 475 auf Betrieb seiner Schwester zum Gegenkaiser gegen Leos… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Basiliscus — Infobox Emperor | name =Basiliscus title =Emperor of the Eastern Roman Empire full name =Flavius Basiliscus caption=Solidus celebrating Basiliscus as Augustus of the Byzantine Empire and his victories. reign =9 January 475 ndash; August 476… …   Wikipedia

  • Basiliscus — Pour les articles homonymes, voir Basilisque. Basiliscus Empereur romain d Orient …   Wikipédia en Français

  • Basiliscus — Dieser Artikel beschäftigt sich mit der Gattung der Basilisken. Für andere Verwendungen siehe Basilisk, Basiliscus (Caesar) und Basiliskos. Basilisken Streifenbasilisk, Belize Systematik …   Deutsch Wikipedia

  • Basiliscus — ▪ emperor of Rome died 477       usurping Eastern Roman emperor from 475 to 476. He was the brother of Verina, wife of the Eastern emperor Leo I (ruled 457–474).       In 468 Basiliscus was given supreme command of a vast Eastern Roman force that …   Universalium

  • Basiliscus, S. (1) — 1S. Basiliscus, M. (3. März). Vom Griech. βασιλίσκος = ein kleiner König (regulus) etc. – Dieser hl. Basiliskus war ein Soldat und Martyrer, welcher nach dem Mart. Rom. in der Verfolgung des Kaisers Maximian unter dem Präses Asklepiades mit den… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Basiliscus, S. (2) — 2S. Basiliscus, (22. Mai.), ein Martyrer, welcher nach dem Mart. Rom. zu Comana in Pontus unter dem Kaiser Maximian und dem Statthalter Agrippa nach grausamen Martern enthauptet wurde. Die Bollandisten nehmen jedoch nur Einen hl. Martyrer… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Basiliscus — noun a reptile genus of Iguanidae • Syn: ↑genus Basiliscus • Hypernyms: ↑reptile genus • Member Holonyms: ↑Iguanidae, ↑family Iguanidae, ↑Iguania, ↑family Iguania …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”